Latin
OBSERVATIO. II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 253
Unproofread scanNot analysed yet
Absoluta macularum eruptione, in junioribus potissimum, minus meticulosis &de vita solicitis, febris postea, sub levi mentis turbatione, placide &tranquille decurrit &circa decimum quartum diem ad faustum exitum pertigit, tantum quod in quibusdam tussis &surdaster status per octo, vel plures dies durans, remansit. Quod si autem post exanthematum efflorescentiam fbris impetus cum deliriis increvit potius, undecimo, vel decimo quarto die certo exspectanda fuit purpura alba. Quae priusquam comparuit, aegri summa praecordiorum anxietate, insomnia &stricturis circa collum sunt affecti, ut conquererentur fauces strangulari, se cistae esse inclusos, teneri, in alieno conclavi &inter peregrinos versari, rogantes, vincula ut laxentur ipsique suis &quieti redderentur &c. Quod si tamen sub hoc angore &pathematum vehementia purpura in conspectum venit &deliria cum reliquis symptomatibus postea cessarunt, &hi feliciter evaserunt. Sed quibus circa nonum diem tendinum subsultus, motus tremuli, respiratio anhelosa, involuntaria urinae &alvi excretio acciderunt, licet etiam demum purpura proreperet, decimo, undecimo, vel decimo tertio die sub convulsivis motibus obierunt. Medendi hisce febribus methodus fuit haec. Adultis &qui venaesectioni assueti, simulac conqueri coeperunt, sanguis ad sex, vel octo uncias subtractus in pede, omnibusque quies, moderatus calor &abstinentia injuncta. Conclavia semper in aequali tepore servata, nulli, quam poscenti, cibus datus, potus vero ex cerevisia teuni tepidus &parcis haustibus pro lubitu unicuique concessus. In medicatione, rejectis expellentibus &alexipharmacis, ternis singulis horis, exhibitus pulvis temperans, ex absorbentibus, tam simplicibus, quam acido saturatis, cum antimonio diaphoretico &nitro, vel loco huius potio temperata ex aquis destillatis, cum temperantibus &sirupoScer. I. Cas. X. De febribus epidemicis sirupo acetositatis citri. Comparentibus autem exanthematibus, ad impediendam eorum retrocessionem, pulveribus temperantibus, interpositus subinde parcis dosibus, usus essentiae bezoardicae, infusum theiforme potui datum ®imen diapnoicum injunctum. Alvus quidem in paucissimis adstricta, sed ubi fuit, clystere emolliente soluta. Adversus cephalalgias usurpatus spiritus vini camphoratus, vel etiam epithema illud domesticum ex mica panis, baccis juniperi, sase &cumino.