Latin
OBSERVATIO. II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 254
Unproofread scanNot analysed yet
Reliquorum symptomatum, ut inappetentiae, somni defectus &lassitudinis, minus rationem habuimus &praeter analeptica temperata, datum praeterea nihil. Ceterum feliciter per Dei gratiam, in omnibus fere qui consiliis medicis in diaeta ®imine rite obtemperarunt, curatio successit, ii vero, qui haec pensi habuerunt, maxima quidem etiam ex parte evaserunt, sed in morbos postea inciderunt corruptos, lentescentes. Idem hic morbus, iisdem fere symptomatibus, eoScidem tempore infestavit milites nostros praesidiarios. potentissimum Porussiae Regem licet fama percrebuerat, Hinc praefecti medihuc venturum, milites lecturum. tationes instituerunt campestres, suosque per aliquot dies ante diluculum in campum eduxerunt, ut armis luderent. Erat autem October jam adultus, coelum frigidiusculum, nebulosum ac subinde pluviosum, milites tamen minus adversus aeris injurias ob vestitum leviorem muniti. Male inde ipsorum corpora affecta &dispositio ingenita morbosa, inprimis quum non deessent, qui liberali vini adusti potu corpus calefacere perperam satagerent. Ex eo igitur languere coeperunt multi &plures aegrotare, alii catarrhis, alii rhevmatismis, alii diarrhoeis, alii intermittentibus febribus, maximeque quartanis refractariis, affici, donec exeunte Novembre longe plures adoriretur febris continua maligna exanthematica, &successive vel centum inficiens, ad finem usque Decembris insisteret. Quotquot haec corripuit, omnes primum de insolito corporis artuumque languore conquesti sunt, cum capitis gravitate, appetitus defectu &nausea. Sequutus dein horror corporis, quem excepit calor &pulsuum celeres, debiles tamen ictus. Postea nonnullos primum mitius afflixit pectoris infarctus, cum tussi &coryza; alios vicissim mox ita prostravit morbi vehementia, ut lecto affigerentur, &simulac vel caput tantum erigerent, lipothymiis afficerentur.