Latin
OBSERVATIO. II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 255
Unproofread scanNot analysed yet
Increbuerunt tum, inprimis accedente quarto, die pathemata, somnus defuit, nausea ursit, caput &dorsum doluit, pectus oppressum fuit, in nonnullis nares sanguinem stillarunt, aliis vomitus, aliis conatus ad hunc accidit, fuerunt maxime inquieti, delirarunt, corpus jectigarunt, de summo simul angore conquesti. Exactis inter haec aliquot diebus, circa quintum, utplurimum tamen septimum diem, prodierunt maculae petechiales, optimae rosei &purpurei, pessimae lividi &fusci coloris. Exanthema quoque miliare, maculis hisce quandoque fuit interspersum rubrum, vel album, morbumque multum exacerbavit. Longe pejus tamen fuit, si post nonum; aut undecimum diem hoc accessit, viribus jam nimium attritis; quin die demum vigesimo primo uni id contigisse novimus, lethali eventu. In quibusdam critico septimo die sudor manavit; in plurimis vero circa quintum vel septimum diem alvus fluere coepit, ad nonum, vel undecimum usque diem. Et hae quidem excretiones criticae aegris in salutem evenerunt. Quod si vero sudor statim ab initio fuit effusior, exanthematibus praesentibus nulla remissio, nullum criticis diebus in urina sedimentum, alvus adstrictior, cutis arida, sitis nulla, malum praebuerunt omen, invalescente haud ita multo post delirio, inquietudine, accedentibus cum singultu convulsionibus ac tandem morte. In medicatione harum febrium regimen injunctum moderatum, potus tepidus sufficiens, ex decocto potissimum hordei, cibus interdictus, rejecta calida &alexipharmaca, vomitoria &purgantia, omissa quoque venaesectio, quae in binis primum infeliciter cesserat. Dati tantum pulveres temperantes nitrosi ac diaphoretici, modo cum, modo sine succo citri, item potiones ex aquis analepticis ac diapnoicis cum antimonio diaphoretico, matre perlaperlarum, cinnabari &aceto. Alvus obstructa emollientibus clysteribus reserata, nimis fluxa calore &pulverum diaphoreticorum usu ad moderamen traducta, &de reliquo eadem fere ratione ac supra dictum symptomatibus ceteris obviam itum. Feliciter etiam cessit curatio, ita ut ex omnibus vix ultra decem mortui, &hi quidem vel nono statim die, vel undecimo accedente purpura. Ceteri fere omnes superato decimo quarto die sensim vires cum somno &appetitu receperunt ac successive cum sanitate in gratiam redierunt.