Latin
CAPVT XI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 260
Unproofread scanNot analysed yet
porem, quo etiam sana corpora inficiuntur, ejus naturae esse atque potentiae, ut non modo sanguini aliisque humoribus putredinosam successive inducat fermentationem, sed &immediate ad interiora cerebri nervearumque partium pervadat fluidumque ibi corrumpat subtilissimum, ex eo planum sit, quod suscepto ipso, illico vires tam naturales, quam vitales &animales languescere incipiant omnes, in perfecte sanis corporibus, salva adhuc sanguinis &humorum crasi &a corruptione immuni. §. VII. Hoc virulentum multiplicativae indolis miasma, corpus n corpus delatum. maxime subit per nares, fauces &bronchia. Nam nullibi tam aperti minusque tecti discurrunt nervi ex prima &secunda conjugatione, ac in narium cavo. Hoc igitur dum pertransit cum aere vectus deleterius vapor, non mirum est, eundem immediate, proxime &intime pertingere ad nervos ipsumque cerebrum &infectos ea propter mox temulentia, capitis torpore, virium languore, nec non vertigine affici. Maxime omnium vero commiscet sese salivali latici contagiosum miasma &cum hoc descendit ad ventriculum, qui etiam, ceu pars nervosa, primam fere sedem praebet contagiosis hisce febribus. Hinc in ventriculo &praecordiis primum se prodere solent prava symptomata, nausea scilicet cum vomendi conatu, alvi frequens eum torminibus dejectio, vel etiam fortis adstrictio, ciborum fastidium, anxietas praecordiorum, cardialgia, das Ebelseyn &frequens copiosae lymphae ex stomacho eructatio. Hinc testantur observationes anatomico practicae, in his febribus defunctis ventriculum maxime omnium sphacelosa corruptione affici. Dum vero miasma hoc &salivae in ore &liquori menstruali gastrico &pancreatico in stomacho nsceSucr. I. CAP. XI. De febribus petechialibus veris. scetur, multum eius vis propagativa &multiplicativa intenditur.