Latin
CAPVT XI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 261
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim inter omnes constat, salivales hos succos, intimae alimentorum digestioni servientes, valde subtilis, spirituosae, aëreo elasticae fermentescibilis naturae esse, eaque propter dulcia quibus commiscentur illico fermentativo moQuare quia hi succi in motu intestino fermentu perciere. tativo jam constituti, longe utique facilius obsecundant delato illuc subtilissimo putredinoso miasmati, ut hoc sese propaget &augeat, non secus ac exigua pars fermenti panifici ingentem farinae massam fermentat. IIX. Hinc facile jam elucescit ratio, quare ad contagium per- Apophlegmaniciosi hujus morbi arcendum, nihil praestabilius jam pridem tisantibus arcendum. a peritissimis Medicis annotatum, quam ut infectorum, praesertim quum ad extrema &putredinis acumen ventum, halitum facie aversa vitemus, salivam crebrius exspuendo rejiciamus, ac ore contineamus ea, quae salivam eliciunt, radicem angelicae, zedoariae, imperatoriae, pimpinellae, aut masticemus, vel fumigemus tabacum. Neque minus inde patescit causa, cur miasma, hoc deleterium longe facilius suscipiatur longeque citius pernicialem vim exserat, in ventriculo copiosis cruditatibus &,pituitosis ac salivalibus sordibus obfesso; &cur vicissim leniora emetica, alexipharmacis nupta, in recenter infectis, certae &securissimae ad praescindendum. prima in herba morbum sint efficaciae. Primam autem harum contagio infestarum febrium ori- Origo ex ginem recte omnino cum Hippocrate ex communi aëris vitioaere insaludeducendam esse reor. Nimirum diuturnus humidus, plu-briper se. viosus, nebulosus, nec non austrinus calido humidus aëris status, ob eminentem vaporum aqueorum copiam, vim aetheris vividam, elasticam, expansivam, quae solidorum &fluidorum ad vitam necessarium in corpore motum, sustinet, obtundit ac deprimit. Inde salutiferae excretiones, maximeque perspiratio, elanguescunt ac turbantur, inutiles, superKk. 3 fluiae 262 Suer. I. CAP. XI. De febribus petechialibus veris. fluae &corruptae partes retinentur, quibus in sanguine &succis accumulatis, non potest non summa ad corruptionem &dissolutionem prona ingigni dispositio. Accedit quod sub aliena ejusmodi tempestatum constitutione, ipsa vegetabilia &frumenta alienam naturam corpori inimicam contrahant.