Latin
CAPVT XI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 262
Unproofread scanNot analysed yet
Nam notum est, humido &pluvioso caelo diu regnante, in secale potissimum uberem esse proventum lolii esculenti, vernacula des Mutter-Korns, quod noxiae &tantum non venenatae est indolis. Neque prognatum hoc tempore secale, tantam copiam spiritus vini per fermentationem praebet, neque tam salubrem &reficientem panem largitur, ac illud, quod temporibus anni siccis &calidis producitur. Vt adeo non mirum sit, insalubria &corrupta hinc confecta alimenta ingesta, simul ipsa corpora disponere ad putredinem. Dein aëri insalubritas &ad ingignendos putridos morbos aptitudo inducitur ex crebra ac diuturna aquarum inundatione. Hac enim facta, humor stagnans, accedente inprimis solari calore, putrescere incipit multaque putrida in atmosphaeram mittit effluvia. Infectorum quoque varii generis copia circa aquarum stagna succrescit, a quibus causticae, salinae, deleteriae materiae subtiles multae in aerem elevantur. Quae quidem omnia quam sint sanitati infensa, historiarum utique docent monumenta, quibus uberius constat, post aquarum diluviones magnas, contagiosas &tantum non pestilentis naturae febres fuisse subortas, de quo pluribus evolvenda dissertatio de temporibus anni insalubribus, item tomus II. Medicinae ration. system. pag. 278. Ejusdem infestae naturae est aër exhalationibus putridis ex cadaveribus inhumatis putrescentibus, vel excrementis animantium surgentibus, refertus, tanto magis incarceratus &accessu purioris destitutus. Neque tamen aer tantum impurus &insalubris ad generationem horum morborum facit, verum etiam ipsius corporis ad putredinem intus concipiendam habitus ac dispositio. Seer. I. CAP. XI. De febribus petechialibus veris. tio.