Latin
OBSERVATIO. II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 274
Unproofread scanNot analysed yet
Malignitatem autem junctam ingens statim virium lapsus, appetitus plane prostratus &somnidefectus, cum pulsu celeri, debili atque frequenti, nec non capitis dolor ac torpor faciunt testatum, licet aegroti, adstantes ipsique minus periti Medici, haec haud raro minus ex aequo attendere soleant. Serum igitur lactis in principio ad alvum laxandam &sistendam sanguinis ebullitionem, non quidem sine fructu commendandum. Sed ubi catarrhales affectus jam per aliquot dies adfuerunt, minus proficua sunt ea remedia, quae alvum turbant &ferum impurum ad interiora ac inferiora vocant. Licet etiam alvi laxitas, in catarrhalibus malignis criticis diebus sponte proveniens, admodum sit salutaris; primis tamen diebus alvum stimulantia nocent. Intus enim retinent materiam malignam, ac ut inflammatio ventriculi &meningum tandem sphacelosa inducatur, faciunt. Tum potius semper perspiratio servanda libera &serum corruptum dissipandum per blanda diaphoretica ®imen moderatum. Neque minus in plethorico ejusmodi corpore ante invasionem admodum proficua fuisset venaesectio, subjuncta postea moderatiori &longiori diaphoresi.