Latin
OBSERVATIO. III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 274-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO. III. Virgo triginta aliquot annorum, mensium anomaliis ab aliquot annis obnoxia, anno abhinc affecta fuerat erysipelate capitis, quod in fistulas mali moris, glandulas colli, geSanata tamen adhibita nus faucesque perforantes, desiit. omni diligentia a Medico &Chirurgo sed ab eo tempore languidior mansit &macilenta. Januario hujus anni ineunte subito ipsam infestavit ingens capitis dolor, cum torpore, somnolentia, virium languore, valida quoque tussi sicca. Increvit haec debilitas indies, nihil plane appetiit, nec dormivit, simul conquesta est de praecordiorum &spirandi angustia, pulsu frequenti, sed debili micante. Sexto die passim in pectore comparuerunt punctula, septimo accessit delirium, sequutae SECT. I. CaP. XI. De febribus petechialibus veris. 275 quutae convulsiones epilepticae ac mors, post quam maculae magis venerunt in conspectum. Frater demortuae insperato hoc discessu mirum contristatus, paullo post pariter conqueri coepit de dolore capitis &artuum, sine catarrhosis defluxionibus, vires conciderunt, appetitus periit, somnusque defuit, quarto die petechiae visae ac pathemata mitigata, septimo cum caloris incremento sub inquietudine &anxietate accessit purpura &petechiales maculae disparuerunt.