Latin
OBSERVATIO VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 279
Unproofread scanNot analysed yet
279 bos cepit. Hinc autem factum est, ut omnes successive a contagio inficerentur. Pater quidem statim tertio post die summum virium languorem capitis artuumque dolorem, somnum inquietum, anxietatem &ardorem circa praecordia, cum plenaria ciborum inappetentia expertus est. Accessit tonsillarum tumor, ardor &aestus faucium, quinto die delirium, postea sudores colliquativi, nono placida mors. Decumbente hoc adhuc, uxorem idem morbus prostravit iisdemque ffecit pathematibus, eodem, altero post obitum mariti die, funesto eventu. Excepit virgo his consanguinitate juncta, quae quinto die pariter exspiravit. Ita ut intra quatriduum tres hae personae obirent. Medici qui curationi praeerant, catarrhalem morbum esse censuerant &ob id venaesectionem omiserant. Sed quum morbus ad reliquos etiam domesticos procederet &rumor passim increbesceret, eundem tantum non esse pestilentem, alius Medicus in consilium vocatus, qui ob capitis dolores, venaesectionem instituendam esse in principio suasit. Hinc omnibus, quotquor postea corripuit, simulac conqueri coeperunt, vena in pede pertusa &conveniens sanguinis quantitas educta, tam felici effectu, ut non tantum morbus mitior incederet, maculae petechiales cum purpura, secus quam in primis comparerent, verum etiam ex septem nec unus occumberet, ac ipse contagiosus morbus sic desineret. Epicrisis. Perquam utique notatu dignum, servatos esse qui sanguinis missionem admiserunt, qui omiserunt sub gravi &diuturno delirio periisse, ad quem tamen eventum summa animi tristitia multum forte contulit. De venaesectione quidem, an in ejusmodi acutis, malignis contagiosis &exanthematicis febribus prosit vel noceat? Medici adhuc in utramque partem disceptant. Ego vero censeo, absolute nil posse definiri, sed considerandas esse a Medico circumspecto ac perito circumstantias omnes, quoad indolem, causam, symptomata &tempus morbi, quoad subjectum, corpus aegrotans sol280 Secr. I. CAp. XI. De febribus petechialibus veris. solidorumque &fluidorum in eo dispositionem.