Latin
OBSERVATIO VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 280
Unproofread scanNot analysed yet
Ego quidem multiplici edoctus sum observatione, verum esse generalem hunc practicum canonem: si corpus est admodum plethoricum, amplis vasis instructum, sanguinis missioni assuetum, si morbus sanum antea corpus corripuit, nec a communi ad putredinem inclinante aëris vitio obortus, si vehementer statim caput petit ac delirium metuendum; tum utique ante invasionem tam ad praeservationem, quam etiam mox in principio, nunquam nocere potest moderata sanguinis missio in pede; quin sub his circumstantiis in morbo Hungarico ipsaque pestilentia venaesectio est utilissima. Subtracta enim nimia sanguinis &humorum copia, cordis &systematis vasorum systole longe liberior redditur atque vegetior, una cum motu humorum ad exteriora, quo per universale illud emunctorium cutis nocens materia expellitur atque difflatur. Neque minus a sanguinis in partibus inferioribus missione insignis ipsius a capite fit derivatio. Nam res certae est experientiae, sub acerbo capitis dolore, illico cordis &arteriarum pulsum immutari, irregularem fieri &inaequalem &pendentes inde functiones vitium capere; &vicissim si caput cum cerebro &nervis a sanguinis stagnatione liberatur, pulsum mox in melius mutari unacum motu humorum progressivo vitali. Quod si vero adductae hae circumstantiae desunt, corpusque minus sanguine redundat, noxia omnino &pernicialis sanguinis missio intempestiva. Quumque pauci ex Medicis prudentia polleant discretiva, non mirandum, generoso hoc remedio plus saepe damni, quam emolumenti afferri.