Latin
CAPVT XII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 287
Unproofread scanNot analysed yet
Num quod uti opem tulerat, id ipsum officiebat alteri. Iam vero nullum corpus visum est adversus morbum sufficere, quod ad robur &debilitatem attinei, sed sublata sunt omnia, quavis etiam vivensi ratine ad curationem uterentur. Res porro miserrima fuit in universa morbo tum animi dejectio, cum quis se aegrotare intelligeret; nam mente protinus ad desperationem conversa, multo se ipsos magis consternebant, neque reluctabantur; tum vero quoniam alter ab altero, dum curationis officio fungerentur, instar ovium occidebant, atque hoc maximam cladis partem attulit. Neque tamen in peste unius ejusdemque indolis semper Subjecta. sunt symptomata, sed multum utique secundum temperamenta &constitutiones corporum variant. Quam diversitatem probe cognoscere &scrutari oportet Medicum. Id vero omnes qui de pestilentiali morbo scripserunt unanimi suffragio confirmant; corpora quae spongiosioris, rari &porosioris, nec non obesi sunt habitus, temperamento sanguineos &phlegmatico-sanguineos, sexu feminas aetate juniores ac infantes, animo timidos &abjectos, vitae genere pauperes, insalubrem diaetam colentes, crapulis deditos &comessationibus in seram noctem indulgentes, longe celerius corripi &quam qui animo forgravius decumbere hoc morbo, tes ac intrepidi, corpore macilenti, nervosi &lioribus vasis dotati, viri, senes, fluxu haemorrhoidali obnoxii, item qui fonticulos &ulcera gestant aperta. Neque minus per observationes compertum, nihil ad suscipiendum &deleterium riam miasmatis virtutem intendendam aptius esse metu, timore mortis animique consternatione, adeo ut etiam quosdam solo terrore peste affectos &extinctos esse constet. Nam hi animi affectus sunt inter omnes praecipui, qui vitalem cordis arteriarum motum cum sanguinis circulo minuunt, destruunt &vires tam vitales, quam naturales &animales dejiciunt, quum tamen motuum beneficio venenum conceptum sit exterminandum. VI. Cujus autem porro indolis ac specificae naturae sit venenum, quod pestem excitat, a priori accurate determinare admodum difficile, quia sensibus minus obvium.