Latin
CAPVT XII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 288
Unproofread scanNot analysed yet
Quantum tamen ratione assequi &a posteriori judicare licet, duplicis esse videtur, partim sulphureae putridae multiplicativae, instar fermenti, partim subtilis valde acris &causticae, plus tamen alcalinae, quam acidae, naturae. Putrida enim valde &peregrina sulphurea indoles ex eo patet, quod omnes maligni ejusmodi morbi praecipue suam originem ab exhalationibus putridis, quae ex cadaveribus inhumatis, aquis stagnantibus putrescentibus &aliis foetidis excrementitiis sordibus, trahant, &quod ipsum hoc miasma illico contaminet nervorum fluidorum, motum solidorum systalticum sistat &corruptionem sphacelosam succis inducat. Causticam autem subtilem acrimoniam inesse miasmati ex eo concludendum, tum quod contagiosorum morborum ingressum utplurimum antecedit copia insectorum sale caustico praeditorum &ex putredine genitorum, tum etiam, quod nerveas fibrillas vellicando &rodendo, dolorem, ardorem, tumorem &inflammationem causetur, conspicuum satis in bubonibus atque anthracibus. §. VII. Pestilentiale hoc intus susceptum venenum, illico, ut supra diximus, omnes omnino in corpore functiones turbat atque pervertit, ac nisi cito ab internis ad externas partes propellatur, certissime necem infert. Neque tamen hoc ut in aliis malignis fit per largos sudores, neque per alvi, aut urinae fluxum, neque per haemorrhoidum, aut mensium profluvium, neque etiam per narium stillicidium, spontaneum aeque ac arte proritatum, ut potius, tales, praesertim effusiores excretiones, minentur exitium.