Latin
CAPVT XII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 290
Unproofread scanNot analysed yet
In loco quem afficiunt aegri primo pruritum sentiunt exquisitum, si scalpunt, pustulae emergunt, coloris vel rubri, vel lividi, vel albo purpurei, vel nigri. Pustulae compressae sunt &pure plenae videntur, ac sub una, vel pluribus ex iis, crusta cinerea, vel nigra concrescit, qua ablata, caro corrupta &spongiosa apparet, cum dolore intolerabili &ardore carnis circumjacentis, ac tandem insequitur totalis partis sphacelatio, sive mortificatioQuibus autem lethalis est pestilentialis morbus, ex his Syhacolo nenonnulli primo statim, vel secundo die syncope pereunt, procat. cul dubio ex Panico, quo perculsi terrore. Sed plurimi, quando venenum vel non expellitur, vel expulsum subito relabitur &nervosis tunicis nobiliorum partium pleurae, oesophagi, ventriculi &intestinorum, nec non meningibus inhaerens, inducit sphacelum, qui ocyus ad omnia viscera ipsumque sanguinem serpit, quo fit, ut cadavera illico mire Quandoque foeteant, intumescant &citissime putrescant. etiam, quando nimia tumorum pestilentialium conia prodit. ob inflammationem, dolorem &ardorem intolerabilem, ex febre symptomatica, non secus ac in variolis fieri solet, occumbunt.