Latin
CAPVT XII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 289
Unproofread scanNot analysed yet
Sed salutaris &critica, qua perfecte solvitur pestilentialis morbus, excretio, absolvitur per tumores in externo corporis ambitu prodeuntes; ita quidem, ut non secus ac in erysipelate, intra tertium &quartum diem eadem contingat, &quo citius ac melius, eo magis morbi inde mitescat atrocia. Formale enim venenum his tumoribus contineri atque excerni, vel ex eo patescit, quod si Chirurgus lancetta, qua aperti, venam sani hominis incidat, is illico etiam corripiatur peste. IIX. Duplicis autem generis sunt pestilentiales hi tumores. Pri- Bubones mum a Graecis vocatur communi omnium tumorum nomine bubo. Occupant hi bubones maxime glandulosa loca, frequentius inguinales &axillares, quandoque etiam parotides &mammarias glandulas, item maxillares inferiores sub mento, nec non asperae arteriae appositas, ac sese manifestant tumore glandularum duro, dolente, tensivo, cum ardore, ac si boni moris sunt, intumescunt, molliores fiunt &suppurantur. Alterum vel ambraces. genus, primo longe deterius, graeco nomine audit anthrax, propria significatione carbonem ignitum designans, unde Latinorum diminutivum carbunculus. Celsus quidem lib. V. cap. XXIIX. sic describit anthracem: ruber est superque eum non nimium pustulae eminentes, maxime nigrae, interdum sublividae, aut pallidae. In his sanies esse videtur, infra color niger est. Ipsum corpus aridum &durius quam naturaliter oportet. Circa quod quasi crusta est, eaque inflammatione cingitur, neque in eo loco levari cutis potest, sed interiori carni affixa est. Et Mindererus, qui ipse pesti interfuit &de ea egregie scripsit ita de carbunculis habet: quando anthrax magnitudine grani sinopis, aut cannabis consedit, contrahit circum limbum &circulum, aut ardentem halonem, amplitudine orbis mensalis, prout carnem &locum attigit. Caro quam tetigit a sana separatur (Hossm. Syst. T. IV.) ratur ac utieschare, seu caro putrida, excidit, ut hiet cavum ac si lupi exedissent. Ab his carbunculis nulla corporis pars immunis est, obsident tamen quam maxime membranas musculorum &substantiam cutis nervosam ac fibrosam, in dorso potissimum, brachiis ac femoribus.