Latin
PRAESERVATIO ET CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 291
Unproofread scanNot analysed yet
Eandem etiam ob causam optime saluti civium consulunt principes, qui tempore pestis advectionem &accessionem contagii modis arcent omnibus, si vero domus fuerit infecta, sanos illico segregare &omnem mortuorum supellectilem comburere jubent, ne cum ea ad alios transferatur &morbus. Omnibus vero grassante pestilentia temperatissime vivendum vitandus omnis excessus in rerum non naturalium usu, maximeque animi affectibus, &abstinendum a cunctis, quae vires ullo modo dejicere, perspirationis successum turbare &cruditates prima in regione gignere possunt. Inprimis animus firmandus, &terror, metus ac pusillanimitas discutienda, quum certum sit, timorem ac terrorem plures in peste necare ac ipsum miasma. Qui autem inter infectos versari necessum habent, his videndum, ne miasma succos vitales subeat, nec salivales intra primas vias stagnantes humores in sui societatem, quod facile fit, pertrahat. Hunc in finem commendanda frequens exspuitio &oris, cum aceto vini, vel vino colluitio, vel horum in nares attractio. Major efficacia adhuc, si scordio, ruta, vel corticibus citri fuerint imbuta. Acidum enim genuina miasmatis putridae &sulphureae indolis videtur esse antidotus, quippe quod teste Chymia mechanica sulphur &salia volatilia figit atque enervat. Quare longe tutius est acida degustare, vel in ore continere, quam radices alexipharmacas zedoariae, angelicae, ostrutii &c. masticare. Expedit hinc quoque tum vel vinum Rhenanum, vel aceti bezoardici aliquot cochlearia, cum aqua aut vino diluti, assumere. Oo 2 LocuDig Locuples certe hanc in rem testis est Forestus: ego, inquiens, cum grassante peste, nusquam trepide, plenus civium studio me ad agros conferrem, illis auxiliis ac potissimum muli citrit putamine succulento, dentibus attrito, me munire suevi. Turcae, memorante Cole lib. de morb. acut. pag. 88. regnante pestilentia, frequentius utuntur succo limonum, quem liberaliter omni jusculo instillant. §. III.