Latin
PRAESERVATIO ET CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 292
Unproofread scanNot analysed yet
Inter externa adversus contagionem praesidia plures commendant fonticulos; inducti forsan primum observatione, qua constat, eos, qui ulcera chronica &scorbutica in artubus gestarunt, a peste &aliis contagiosis morbis fuisse immunes, Multus inprimis in laudanda hac fonticulorum virtute est Hildanus. Observ. chirurg. cent. IV. obs. XXIII. sic habens: Neminem autem, quod notundum, eorum, qui fonticulos in cruribus &brachiis habuerunt, praeter unum aut alterum summe cacochymicum, peste obiisse memini, &proinde praesentaneum praeservativum tempore pestis esse, cum in aliis multis, tum etiam in memetipso expertus sum. Et idem mihi quoque a Medicis qui pesti Erfurtensi interfuerant, relatum olim esse, memini. Ratio tam egregii effectus prophylactici videtur esse haec, quod materia suscepti miasmatis, quae firmiter adhaerere solet serosiori sanguinis parti, naturae vigore ad partem cui fonticulus insidet, tanquam debiliorem, cum hac ceu vehiculo ablegetur &per hoc emissarium excernatur, unde tum saepe circa fonticulum insolitus dolor ac tumor observatur. Forsan etiam confidentia quam gestantes de hoc, tanquam certissimo fovent praesidio, metum excutit &resuscitando animi vires juvat, eodem modo ac de amuletorum adversus pestem virtute censendum. §. IV In curatione porro omnia a Medico perito hos in fines dirigenda: I. ut ope naturae expulsionem suscepti veneni per congruas vias maximeque tumores illos criticos promoveat horumque habeat rationem curate; II. ut virus, quae cum vita pari passu ambulant, suscitet &urgentibus symptomatibus occurrat.