Latin
CAVTELAE ET OBSERVATIONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 296
Unproofread scanNot analysed yet
CAVTELAE ET OBSERVATIONES PRACTICAE. Perquam attentione dignum est Sanctorii in Medic. stat. aph. 139. effatum: nobilium fere nemo cum remediis, plebeji vero sine iis plures, sanantur. Nam experientia uberius docet, plebejos, modo non omnibus subsidiis destituantur, sed temperato regimine &ad satietatem levi potu utantur, citius &rectius tam in pestilentialibus, quam aliis contagiosis maliquis febribus convalescere, quam opulentos, qui MedicoIn illis rum &medicamentorum copia obruuntur plane. quippe valens &robusta est natura, cui si negotium committitur curationis, longe felicius utique succedit, quam si artificiosa medicatione, nonnunquam plane perversa, impeditur ac turbatur. In nobilibus autem, quum per sę ob inordinatam vitae victusque rationem jam tum debilior natura, longe magis utique medicamentorum multorum variorum, quin saepe minus congruorum usu, in opere suo turbatur &morbus ad infelicem eventum promovetur. Inprimis nihil perniciosus est, quam radices sic dictas alexipharmacas, oleo volatili calido turgidas, carlinae, angelicae, petasitidis, zedoariae, serpentariae Virginianae, imperatoriae, vincetoxici, pimpinellae, ostrutii &ex his praeparatas essentias, elixiria, theriacam quoque &mithridatium, ceu genuinam antidotum, liberaliter offerre. Multo vero magis detestandi adhuc illi tantopere laudati spiritus volatiles, urinosi &oleosi, ut cornu cervi, viperarum, fuliginis, item salia volatilia, nec non balsamum sulphuris. Tantum enim abest, ut iisdem noxium expellatur, ut potius intus detineatur &partibus nervosi altius infigatur. Perpetua quippe haec lex est, secretiones, quae antecedunt excretionem recrementorum in corpore, melius sub liberiori &moderatiori ad emunctoria appulsu luccedere, quam ubi humores impetuose ac celeriter commoventur.