Latin
PRAESERVATIO ET CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 295
Unproofread scanNot analysed yet
Recte etiam laudantur acida, uti suceus citri, limonum, acetum &c. quod tota substantia veneno resistant, quippe quae putredinem humorum &dissolutionem sanguinis valide obtundunt &ob id merito omnibus alexipharmacis &antiloimicis anteponuntur. VI. Fracto praeterea morbi vigore, sub declinatione alvum ner nen deexpurgat lenioribus. Quod quidem sicuti in principio pestis clinante aliorumque contagiosorum morborum, ob effectum motum morbo. humorum ad externa retardantem, admodum nocivum; ita vicissim quam maxime conducibile, in declinatione. Sic enim educuntur sordes sub morbo genitae perniciosae, quibus retentis appetitus prosternitur, lentae, immo purpuraceae febres de novo inducuntur, vires languent, calor fit ientus, novusque ac capitalis haud raro repullulascit morbus. Ad virus tum extrahendum in tumoribus pestilentialibus suadet cucurbitulas, scarificationem &vesicatorium, ac in eo pariter consentientes habet loimiatros. Inprimis elegans Riverii est observatio Cent. II. obs. XIX. quae ceu expertae virtutis praesidium laudatur, ut, statim ac quis peste correptus, cantharides cum fermento &aceto pone aures ac in aliis suetis emunctoriis applicentur, ac in lecto postea quieti decumbere jubeantur aegri, eoque facto, post XXIV. horas effluere humorem atrum serosum &pestilentem morbum post aliquot dies plane discedere. Neque minus probe etiam monet Langius, ne praemature ac cito ulcera consolidentur. Evocata potius ad partes externas materia &suppuratione facta, tumor aperiendus, ulcus suetis digestivis mundandum, sed diu apertum servandum admota turunda, quo virus omne per illud sufficienter expurgetur &tandem ad cicatricem perducendum.