Latin
CAPVT
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 306
Unproofread scanNot analysed yet
Omnium vero, ut ita dicam malignissimum est, quod post magnum virium languorem in corporibus senilibus, eminentius cacochymicis nonnunquam etiam in febribus malignis &pestilentialibus, sub papilla &in cordis regione vel etiam manibus aliisque exquisitioris sensus partibus, prodit, lividum mox fit, demum atrum, morte cito subsequente, quod Platerus inprimis opp. tom. II. pag. 23. sub nomine maculae latae describit. VII. Ad causas hujus febris quod attinet, materialis neutiquam simplicis, biliosae, vel salsae, sed potius causticae, acris &putrefaci entis indolis esse videtur. Vehemens enim ipsius in partes nervosas operatio, totius corporis oeconomiam functionum illico graviter turbans &vigiliam, delirium, inquietudinem, anxietatem, corporis jectigationem, vomitum &sensuum turbationem inducens. Longe gravior adhuc, quando expulsa materia retrocedit, quippe quae tum haud secus ac venenum, cito deliria, inflammationem internam, asthma convulsivum &spasticas stricturas ciet saepe lethales. Ne dicam gangraenam &sphacelum, quae erysipelas inprimis male tractatum facile excipiunt, virulentiam materiae luculenter fatis prodere ac indicare. Vnde vero haec materia trahat ortum, non adeo quidem in expedito; ego tamen crediderim, ex bile variis ex causis vititata &corrupta reddita, in duodeni flexura stagnante diutius, ibi cum succo pancreatio confermentata quasi &caustica acri facta, eandem conflari, inde successive ad sanguinem &cerebri spinalisque medullae membranas ferri, universum nervosarum &vasculosarum partium systema male afficere, febrem efficere, donec demum ad externum corporis ambitum pellatur. IIX. Ad concipiendam hanc erysipelatis materiam, dispositi Subjecta.