Latin
CAPVT
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 307
Unproofread scanNot analysed yet
prae reliquis temperamento sanguinei &sanguineo-cholerici, plethorici, juvenes, viri, nec non feminae gravidae, in quibus tamen benignioris esse solet naturae. Sed in scorbuticis, senibus &cacochymicis, item feminis, suppressione, vel emansione, aut retentione mensium laborantibus, deteriorem obtinet genium. Crebrius etiam &facili ex causa eidem obnoxii, qui a parentibus eodem affecti prognati, &qui semel passi, saepius postea ipsius experiuntur insultum, praesertim si senes &scorbutici. Ego quidem anniversaria, aequinoctialia, quin singulis mensibus redeuntia erysipelata notavi. Sed de his, in senibus maxime &cacochymicis, verum etiam deprehendi Hippocrates in aphor. effatum: quod qui saepe erysipelate corripiuntur, tandem eo moriantur. Quae autem hanc intus delitescentem erysipelatis mate-Causa procarialem caussam evolvere &in actum deducere possunt, ex re- tarcticae. bus non naturalibus sunt multa. Inter haec primum ac praecipuum locum sibi vindicant animi affectus vehementes, ira praesertim ac terror, &consignavit inter alia Fallopius exemplum seminae, quae, quotiescunque irata, erysipelas nasi incurrit, potu aquae hordei facile discutiendum. Excludit dein erysipelas aër nimis calidus &intensior solis ardor, nec non vicissim subita &vehemens corporis, vel pedum refrigeratio. Idem facit cibus calidus, potus exaestuans, crebra ebrietas, nec non balneum fervidius. Inprimis vero ad exclusionem hujus mali faciunt evacuationes languinis tam artificiales, per scarificationes &venaesectiones, omissae, quam spontaneae per nares, Qq 2 ed b nares, uterum &sedis venas, interceptae. Speciatim capitis crysipelas frequentius accidit his, qui diu noctuque in aëre humido &pluvioso degunt, item senibus. In mammis solenne est puerperis, praesertim lactantibus, post gravem terrorem, tumque illico sistitur lactis effluxus, mammae durae fiunt &a lacte coagulato tumescunt. Eventus boInterim erysipelas, si cito &sine adeo vehementi comnus.