Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 310
Unproofread scanNot analysed yet
Inter ea praesidia, quae motum febrilem naturae quodammodo languentem excitant &promovent, ex classicis remediis laudem omnino meretur mixtura simplex, quando cum spiritu nitri dulci, aut melius adhuc liquore nostro anodyno minerali, miscetur; vel si essentia scordii, aut pimpinellae albae, non adeo spirituosa &concentrata, cum tantundem liquoris vel triginta guttas anodyni nostri confunditur &ad viginti, porrigitur. Juvat quoque expulsionem infusum theiforme ex herba scordii, floribus sambuci &semine foeniculi compoFoardicus noster, situm, nec non ex temperatioribus pulvisa aut Ludovicianus. Motus spasmosque excedentes moderatur emulsio, ex aqua florum sambuci, tiliae, acaciae cum seminibus quatuor frigidis majoribus, nec non semine napi, praesertim si loco vehiculi usurpetur, cum quo pulvis noster bezoardicus, vel solus, vel cum aliquot nitri &cinnabaris granis, assumatur. Idem facit simulatque expulsionem sustinet mixtura ex una spiritus bezoardici Bussii &tribus liquoris noUbi vero motus legitimi, nec nimii. stri anodyni partibus. nec deficientes praesto, utilissimum omnino domesticum illud remedium, ex rob sambuci uncia, cornu cervi usti drachma, ex aqua florum sambuci sumtum, cui ego in calidioribus cum fructu adjicere soleo decem, vel duodecim nitri puri grana. §. III. Ad demulcendam humorem acrimoniam materiamque recte praeparandam, praeter jam dicta, spectatae sunt virtutis decocta loco potus ordinarii sumta, ex rasura cornu cervi, radice scorzonerae, altheae, liquiritiae &chinae cum semine foeniculi; item decoctum avenaceum. Discussio staseos inflammatoriae, per externa perficienda. Sed nil fere ex his sine periculo adhiberi potest ac debet, quam pulvis ex floribus sambuci &radice liquiritiae, rejectis omnibus unctuosis, spirituosis, terreis, adstringentibus, saturninis, sub temperato calore lecti &hypocausti, subinde inspersus. CAV