Latin
PRACTICAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 311
Unproofread scanNot analysed yet
PRACTICAE. Perpetua in practicis est regula: in acutis &exanthe-Regimen fit temperatum maticis febribus, corpus semper in blanda &continua diadiapneicum. phoresi esse servandum, quo sanguinis aequalis ad superficiem corporis fiat &maneat motus, ac cum hoc extrementitia materia jugiter advecta diffletur. Hinc merito etiam idem in erysipelate tenendum, cum quoad totum corpus, tum maxime quoad partem affectam, quo &dolores mitigantur, &discussio egregie promovetur. II. In externorum usu cautione opus est maxima, ne noceIn topicis iant &vel repellant, vel inulcus convertant erysipelas. Quin diosyncrasiae pectanda. quum cujusque fere corporis peculiaris sit idiosyncrasia,/ sive specifica quaedam &individualis sensibilitas, quae quam maxime in cute, ceu parte nervosa, viget; hanc etiam ob causam in vitiis cutis eo majori cum circumspectione topica admovenda, quia non omnia fert omnis. Observavi enim saepissime in mammarum erysipelate, admoto innoxio, &in aliis vel centies probato emplastro, brevi tempore auctam potius fuisse cum dolore inflammationem, quae remoto emplastro illico remisit. Hinc tutissimum nihil applicare, nisi forsan species paregoricas, ex floribus chamomillae, sambuci, meliloti, radice nquiritiae, farina fabarum, in forma sacculi, vel pulveris. III. Quod si adhibitis licet efficacibus internis &externis In supperadiscutientibus, erysipelaceus tumor tamen manet, rubor li-tione agenda vescere incipit, dolor profundius haeret &ad periostium ad ulcerationem tendit crysipelas. pertingere videtur, Tum igitur transeundum ad ea, quae suppurationem promovent, ita tamen, ut simul corruptioni putredinosae occurratur.