Latin
SECTIO II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 323
Unproofread scanNot analysed yet
Ex illis sunt, quando omnes fere sensu &motu mstructae corporis partes, maximeque nervoso membranaceae, leviori inflammatione affectae, quod accidit in synochis, Hae vero sunt, quando uni tantum certae parti infident, a qua etiam in scholis Medicorum variam sortiuntur denominationem, adeo, ut si meninges tangat inflammatio, febris audiat phrenetica; si fauces, anginodea; si pleuram, pleuritica; si pulmones, peripnevmonica; si ventriculum, stomachica; si duodenum &biliarios ductus, ardens &biliosa; si ileon, iliaca; si renes, nephritica; si mesenterium, mesenterica; si vesicam vesicalis; si uterum, uterina; si intestinum rectum, haemorrhoidaria. Deinceps interfebres inflammatorias aliae sunt idiopathicae primarium morbum efficientes, aliae symptomaticae, sive secundariae, quae sequuntur alium morbum, sed pessimo plerumque &lethali eventu, uti maxime de febribus continuis constat, qui utplurimum inflammatione in sphacelum abeunte necant. Iam de singulis sseorsim. III. Synocha igitur, sive sanguinea febris, est acuta, continua, suscitata a sanguine in partibus maxime nervoso-membranosis nimium congesto, qui, nisi opportune naturae &artis beneficio discutiatur, inflammationem inducit lethalem. §.