Latin
SECTIO II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 325
Unproofread scanNot analysed yet
IV Corripit haec frequentius plethoricos &succulentos, tem Subjectae &peramento sanguineos &sanguineo cholericos, aetate juve differentia. nes ac viros, sanguinis evacuationibus assuetos, idque quovis anni tempore, potissimum tamen vere &aestate. Indiciae autem ipsius &signa, quibus ab aliis acutis &inflammatoriis febribus discernitur, huc redeunt. Invadit haec cum vix notabili horripilatione &leni admodum frigoris sensu, in aliis autem gravis est horror &longius extrahitur frigus. Aliae mitius primum accedunt sensimque increbescunt, donec ad statum &vigorem perveniant, sed haec cum gravissimis statim adoritur pathematibus. In aliis certis temporibus notabilis observatur symptomatum remissio, quae in synochis rara, vel nulla, ut potius eadem quam sub accessione vehementia usque ad criticum tempus infistant, eaque propter haud incongrue a quibusdam non continuae, sed continentes, vocentur. In malignis ab initio pulsus parvus, debilis &contractus, in hae magnus &plenus. Iu synocha hinc in principio absolute necessaria sanguinis missio, quam aliae continuae saepe non ferunt. Causam hujus febris proximam praebet diffusior sangui-Causa &inde pendentia nis in partibus ac visceribus internis congestio atque stagnasymptomata. tio. Quam in corporibus, calido sanguine, ex potuum spirituosorum largo usu, corporis exaestuatione, animique excandescentia, plenis, ex facili inducit potus ingurgitatus frigidior corporis extremorumque refrigeratio &perspiratio quacunque ex causa prohibita. Sic enim tubulis &poris in externa superficie constrictis, sanguis cum impetu plus justo urgetur ad interiora, ibique congestus, moleste afficit nervosarum &fibrosarum partium systema, ex quo symptomatum origo omnium. Nimirum si ad caput vergit impetus ibique colligitur sanguis, facies turgescit, oculi rubent &lacrymas plorant, caput dolet, arteriae pulsant temporales, vertigo adest, sopor, torpor, vel plane mentis alienatio. Quando corSs 3 sitized by Dic Seer. II. Cuo. I. De fehre synochn. cordis ventriculi &vasa pulmonalia a sanguine impetuosius irruente nimium distenduntur, essentiale illud omnium febrium symptoma, respiratio difficilis &crebra, pectoris angustia &anxietas cordisque palpitatio accidunt, juncta simul saepe virium corporis animique dejectione.