Latin
SECTIO II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 327
Unproofread scanNot analysed yet
ptimo, vel undecimo, ordinarie largo sudore, vel secus ac in aliis acutis, optime per liberale narium stillicidium, vel etiam, rarius tamen, ac nonnisi ubi maligni quippiam complicatum, per alvi fluxum. Quando etiam haec febris in principio statim, primo, secundo &tertio die, recte tractatur, sanguinis missione &subjunctis refrigerantibus, blandisque diaphoreticis, quarto saepe die exoptata fit solutio. Si vero omittitur, vel detrectatur venaesectio, febrem ad decimum quartum, quin decimum septimum diem protractam vidi, persistentibus gravioribus symptomatibus ipsoque delirio, tandem vero naturae beneficio, vel per sudorem, vel per alvum fuisse soluMalus. tam. Sed quibus lethalis est, ii pereunt plerumque inflammatione meningum, vel etiam aliarum partium, ut ventriculi &intestinorum sphacelosa, quam uberius testatam facit cadaverum inspectio, in quibus praeterea ob sanguinem copiosum cito in foetidam putrilaginem abeuntem, illico adest insolitus tumor &foetor intolerandus.