Latin
SECTIO II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 326
Unproofread scanNot analysed yet
In oesophago levior inflammatio &spastica glandularum fauciumque strictura facit sitim, ariditatem &linguae nigritiem, praesertim si in corpus biliosum, calidum, post iram incidit, tumque vulgo vocatur febris ardens, das hitzige Fieber. In ventriculo inflammatoria congestio gignit nauseam, vomendi conatum, quandoque singultum; in intestinorum volumine, inflationes malum graviter exacerbantes, alvi adstrictionem, vel excrementorum foetidorum ejectionem; in mesaraica arteria &venae portae vasis, dolorem fixum circa primam lumborum vertebram; in membranis spinalis medullae, decubitum insuetum, membrorum jactationem, torporem &languorem artuum, quandoque etiam convulsiones. Neque tamen haec symptomata adsunt in omnibus omnia, neque vehementia ubique infestant eadem. Hinc in simplicem a Medicis distinguitur synocha, &putridam, seu malignam. Illa saepe a sola sanguinis boni extra locum &vias suetas congestione suscitatur, mitior, hinc brevi discutitur, nec adeo periculosa. Vbi vero cadit in corpora impuris succis plena, viribus a morbo praecedenti, diuturno animi angore, nimia venere &inordinata victus ratione exhausta, graviora longe praesto sunt pathemata, cum virium prostratione, morbus ipse diutius, ad decimum quartum, vel vigesimum prorsus primum trahitur, &quandoque exanthemata, maculae fuscae vel nigrae, excluduntur, non sine praesenti periculo. Datur praeterea synocha epidemica; sed quae plerumque cum febre catarrhali iungitur &autumno maxime ac hieme infestat. Haec in principio non aliis, quam synochae suetis symptomatibus adoritur, maxime homines sanguine &humoribus plenos, postea vero, si bene tractatur, post diem quartum prodit se manifestis signis catarrhalis, per longum adhuc durans tempus &quae per noctem usque ad diluculum calore praeternaturali, nec non catarrhosis a capite defluxionibus, coryza, tussi sicca &humida infestat, donec tandem discedat. §. VII. Solvitur morbus, si causa non adeo vehemens, solius Eventus bosaepe bene valentis naturae beneficio, sua sponte, die quarto, senus.