Latin
OBSERVATIO V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 342
Unproofread scanNot analysed yet
Ego quoque observavi frequentius, synocham simplicem, juvenes sanguine &succis plenos, cum magno aestu &capitis dolore, nec non anxietate, sub pulsu pleno &crebro, prehendentem, post incisam medianam &dato ptisanae largo potu, intra quatriduum, sudore per totum corpus manante, fuisse solutam, remittente mox inquietudine cum aestu ac siti, &somno redeunte. Opus tamen est, ut salutaris haec diaphoresis per aliquot dies adhuc congruis remediis servetur, &postea solutivo remedio, ex clementioribus, manna, tamarindis, rhabarbaro &tartaro, alvus ducatur. Neque etiam omittenda venaesectio in initio hujus febris, si corpus sanguine redundat ac pulsuum adest magnitudo, licet haud ita pridem sit admissa. Aliquot enim exinde mortuos, vel in summum vitae discrimen adductos novi, quibus Medici ob id sanguinem subtrahere renuerunt, quia ante unum vel binos menses modo factum; quum tamen ex longo usu atque experientia in comperto sit, hac in febre, non semel, sed bis interdum, pro virium robore &sanguinis abundantia, venaesectionem esse administrandam.