Latin
CAPVT. II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 342-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT. II. FEBRE ARDENTE NEC NON CHOLERICA. THESES PATHOLOGICAE. Ostra quidem aetate, omnes acutae &continuae febres, quae praecedente rigore, cum ingenti aestu, siti, anxietate &pulsuum celeritate junctae sunt, vulgo vocari solent ardentes, Germanis hitzige Fieber. Quin ipse artis parens, Hippocrates, omnium febrium originem, ex bile plus, minus, vitiosa &metaci deducit, nec sanguinearum, nec synocharum facit mentionem, sed in scriptis suis, febres fere omnes continuas, inflammatorias, item synochas, tam simplices, quam compositas, putridas quoque &malignas, appellat ardentes.