Latin
CAPVT. II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 343
Unproofread scanNot analysed yet
Nihilominus tamen insignem inter has febres esse differentiam, luculenter omnino attenta observatio incursus, symptomatum &decursus singularum, nec non curandi ratio diversa, docent. Ardens febris Ardens itaque febris, Graeco nomine causus, stricte &quid proprie. proprie dicitur illa: quae cum ardente &igneo quasi calore totius corporis atque siti inextinguibili, lingua simul arida, fissa &nigra, juncta. Binos hos enim pathognomicos causi esse characteres, veteres volunt omnes, &ob id torridam Hippocrates etiam hanc febrem apellant atque urentem. lib. de affection. p. m. 167. ita succincte describit ardentem: calor fervidus, sitis fortis, lingua aspera ae nigra, color subbiliosus, &sputum hiliosum. Sed Aretaeus exactus historiarum morborum scriptor, Lib. II. cap. IV. hanc sistit pleniorem descriptionem: ignis passim acer &tenuis est, sed intus maxime spiritus tanquam ab igne calidus; aeris vehemens attractio, frigidi cupiditas, lingua arida, in labiis &cute squalor, algent extrema, lotium quam biliosissimum, insomnietas, arteriarum motus crebri, parvi, imbecilli, oculi puri, luculenti, subrubri, facies colorata. Quod si morbus ulterius crescit, omnia majora &saeviora fiunt. Arteriae minimis motibus &creberrimis agitantur, ignis aridissimus &acerrimus, mens delirat, neminem agnoscit, siticulosi fiunt, omnia frigida attrectare cupiunt, parietem, vestem, pavimentum, humorem. Manus frigent, sed palmae perquam calidae, ungues lividae, spiratio crebra est &roscidus humor circa frontem &jugula. §. III. Hae ardentes proprie sic dictae febres, multum differunt Differt ab ab aliis continuis. Nam in synocha, tam simplici, quam com- aliis contiposita &cacochymica, non tam acris &ingens calor est, neque tam inexhausta sitis, sed aestus mitior cum madore quodam.