Latin
CAPVT. II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 346
Unproofread scanNot analysed yet
Sed hae ipsae, uisi congruis cito succurratur auxiliis, in lentas febres perquam facile degenerant, &stomachi diuturna vitia, dolores pressorios, ructus, inflationes ob erosionem ventriculi, aut duodeni, a mordaci bilioso succo, vel superficietenus, vel profundius factam, inferunt. VII. Ad causas &generationem harum febrium quod attinet, illa quidem exquisite ardens, qua summo fervore &incendio, cum linguae siccitate &siti clamosa, tam partes internae, quam externae, uruntur &exsiccantur, causam non habet aliam, quam celerrimam sanguinis &humorum agitationem, per fibroso vasculosam totius corporis compagem, partim quoad minima vascula obstructam, partim spasmo tensam atque constrictam, sub quo motu attritivo solidorum ad fluida &fluidorum ad solida, intestinus partium sulphurearum quoque augescit, unde inflammatorius calor, fluidas difflans atque confumens &solidas siccans &adurens, enascitur. Hic vero aestus in corporibus sanguine &succis plenis, ob fibrarum mollitiem &laxitatem, lenior est atque remissior, ac febris emergit mitior ardens, minus exquisita, in qua non tam impensa cutis &faucium siccitas, neque etiam sitis adeo urgens. Et in illa ardentis specie, quam cholericam diximus, non tantum, ob partium salino sulphurearum in succis redundantiam, &minima nonnulla vascula angustata &obstructa, celerior est motio, verum etiam succus biliosus copiosius in hepa.