Latin
CAPVT. II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 347
Unproofread scanNot analysed yet
hepate secretus ac in duodenum &ventriculum effusus, acrimonia &mordacitate sua, nerveas tunicas acrius sollicitat, lancinat, arrodit &inflammat, ex quo symptomata huic febri propria, ardor, anxietas cardialgica, nausea vomendi conatus, impetuosae per superiora &inferiora biliosae dejectiones. §. IIX. Omnia igitur, quae sanguinem exaestuant &uberi parti cularum sulphurearum in sanguine proventui favent, liberum quoque ejusdem per minima partium vascula transitum retardant atque impediunt, ad generationem ardentium febrium faciunt. Hinc est, quod iisdem prae reliquis inprimis pateant, qui biliosae constitutionis, strictioris habitus, potibus spirituosis indulgent, crebrius animo, praesertim ad iram moventur corpusque vehementiori motu exagitant. Neque minus inde ducenda ratio, quod sub caelo calido &in locis meridionalibus frequentissima sit ardens exquisita, nec non quod apud nos, post diuturnum solis aestate sicca fervorem, succedente autumno frigidiore aura, crebrius incidant, quin epidemice quandoque cum diarrhoeis biliosis, dysenteriis, tertianis duQuae auplicibus &continuis grassentur cholericae febres tem ingenitam his ad concipiendum hunc morbum dispositionem effectui dant, sunt maxime perspiratio cohibita &vehemens ira. Nimirum quando succi calidis sulphureis particulis scatent, harum vero per vascula minima exhalantia difflatio, sive per aërem crassiorem frigidum, sive improvidam refrigerationem, intercipitur, manent intus, intestinum motum Vehementis autem iracunsuscitant &febrem accendunt. diae is in corpore effectus, ut non tantum in universo syste mate nervorum ac vasorum motus intensionem &rigidam spasticam stricturam inducat, sed &prae ceteris in ductus nervoso-musculosos biliarios agat eorumque motum peristalticum fortiter augendo, ex toto systemate horum canalium exprimat biliosum succum eundemque in duodeni cavum trudat copiose &impetuose. In quo flexuoso sinudum stagnat, cum salivalibus succis &acidis cruditatibus mixtus fermentescit, eoque mordacem &tantum non causticam indolem acquirit, cujus index est color viridis aeruginosus, qualis a comnuxtione bilis cum spiritu acido corrosivo, ut oleo vitrioli &aqua forti, emergere solet.