Latin
ET OBSERVATIONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 354
Unproofread scanNot analysed yet
Quandoque etiam extra criticos dies accidunt ejusmodi rigores, sed hi pariter sunt symptomatici malumque praesagiunt eventum. Hi itaque naturae motus, mortem, vel salutem, adducentes, probe a medente attendendi. In hoc enim praecipuum ad prognosin &tempestivum remediorum usum versatur momentum, quia totius doctrinae practicae fundamentum, quod optime tenuit primus artis parens Hippocrates, quod ferio inculcarunt optimi &fidissimi hujus interpretes, Mercurialis atque Duretus, sed ex nostris norunt paucissimi. III. Quando sic natura motus instituit extraordinarios, quiIon turbanda natura escendum Medico nihilque movendum. Abstinendum quosid juvandaque plane a cibo. Et corpus tantum in moderato &aequabili calore conservandum. Si autem naturae facultas ad expellendum sanguinem &excretiones efficiendas, sola non sufficit, juvanda congruis auxiliis perite, sive interius analeptieis &diaphoreticis temperatis, sive exterius derivantibus &discutientibus. Nam profecto nunquam magis, quam in periculosis &acutis morbis, summopere necessaria maximique momenti est, temporis in agendo opportunitas. IV. Vbiigitur post rigorem incidit cephalalgia plethorica, cum capur defenincipiente mentis emotione &nares parum sanguinis stillant, dendum. epithema nobis usitatum, ex aceto rosarum, aqua rosarum, camphora in spiritu rosarum soluta, nitro &oleo ligni Rhodii, subsubfrigide, non modo temporibus, sed &melius raso toti capiti, admotum, egregie se gerit refrigerando, discutiendo &inflammationi refistendo.