Latin
ET OBSERVATIONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 355
Unproofread scanNot analysed yet
Idem hoc epithema, linteo triplicato lato, praecordiis impositum, ad levandam anxietatem, inquietudinem depellendam &spirationem faciOptimum tamen etiam auxilium ad litandam eximii usus. arcendam phrenitidem exspectandum a venarum in naribus, sive id fiat per instrumentum scarificatorium, sive intrusum culmum straminis, apertione, tepefactis simul &frictis pedibus atque femoribus &data interius mixtura discutiente, diaphoretica &analeptica cum aceto stillatitio, aqua cinnamomi, rosarum, cardui benedicti, mixtura simplici, cinnabari, lapidibus cancrorum &bezoardico minerali. Ad sedandam sitim &humectandas fauces aridas cum Sitis sedanlingua, ego non praesentius vidi remedium, quam serum lactis da. dulce, in cujus mensura nitri puridrachma dimidia soluta, quippe quod crebrius, sed parvis haustibus subfrigide potum, aestum praeternaturalem simul extinguit. Os quoque &fauces subinde eluendae aqua in qua rob diamoron &nitri sufficiens quantitas soluta. Praebere haec etiam potest gargarisma. Injectiones vero per syphonem nunquam probo, quia valido attritu augent dolorem &inflammationem. Praeterea ad praescindendam anginosam inflammationem, insigniter prodest linctus lente deglutiendus, ex julepi rosarum uncia, nitri puri granis quindecim &camphorae granis tribus, in drachma una olei amygdalarum dulcium solutis. VI. Vtut alvum purgantia, ratione docente &experientia Alvus perite monstrante, in febribus ardentibus, non sine periculo prae- movenda. brentur; e re tamen est, ut alvus semper sit libera. Sub merbo igitur hoc optime praestant glandes &clysteres, ex solo lacte, melle &pauxillo nitri. Facta vero crisi &coctione, ex urinae sedimento cognoscenda, alvum utique clementioribus laxantibus ducere, tamarindinatis, mannatis, rhabarbarinis, passulatis &tartareis, expeditissimum, quo vitiosi succi in primis viis per ipsum etiam morbum geniti, exturbentur ne novo morbo ansam &causam praebeant. VII. Aquae frigida potio, a veteribus eximie collaudata, heroicum hoc in morbo &magnae efficaciae est remedium, eaque propter attentionem &circumspectionem Medici poscit.