Latin
OBSERVATIO II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 361
Unproofread scanNot analysed yet
Vndecimo die, post perpetuas tandem vigilias mens alienari coepit, pulsus reddi convulsivus, spiratio fieri anhelosa, subsequente paullo post morte, ob vim cordis &vasorum vitalem elasticam per morbum diuturnum &vigilias continuas fractam, nunc deficientem adeoque naturam penitus succumbentem. Epicrisis, Febris haec merito vocanda synocha cacochymica, sive putrida universi corporis inflammatoria, ex abundantia impuri sanguinis progenita, quae, si viscera offendit minus integra, ut hic ventriculum &uterum, raro ex voto, sed plerumque funestum, sortitur eventum. Ego vero etiam summopere improbavi, sed tacitus, ne Medicus primus malum nomen incurreret, ob factum, quod infectum fieri non poterat, quod neglecta in principio sanguinis missio in corpore plethorico &cacochymico, sub pulsu vehementi, duro &magno, unde etiam ipsa natura a copia sese per uterum liberare molita. Licet etiam septimo die criseos indicia comparuerint, somni tamen &virium defectus, cum restitante calore, imperfectam eam fuisse, prodidit, &latitare adhuc intus materiam perniciosam. Fuit haec purpuracea, quae teste experientia, in corporibus impuris cacochymicis, praesertim feminarum, sub declinatior e febris continuae succedere solet, criticis diebus. Sec funesto plerumque eventu. Natura enim, sive potentia elastica cordis &vasorum, morbi vehementia jam debilis nimium, eandem minus vincere &expellere potest, unde de novo in minimis vasculis fiunt stases inflammatoriae, tandemque mors excipit. Nostra in aegra insanabiles hae inflammationes circa uterum &maxime intestina consederunt, easdemque dejectiones aquosae cum torminibus, praesertim involuntariae, ob secessum partium serosarum a sanguine coagulato stagnante, abunde satis indicarunt,