Latin
OBSERVATIO II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 360
Unproofread scanNot analysed yet
Pugnavi igitur adversus haec symptomata diluentibus &refrigerantibus potionibus, pulveribus absorbentibus, nitroso-diaphoreticis, cum succo citri permixtis. Fluxit inter haec ex utero ichor cum sanguine, ad viginti quinque horas. Sed septimo die incurrit horripilatio, extrema refrigerata, pulsus celer &contractus factus, facies turgida, oculi rutilantes &levis cogitationum aberratio visa. Exactis tamen duabus horis &data mixtura discutiente diaphoretica, ex aqua cardui benedicti, cerasorum nigrorum, theriacali, aceto destillato, antimonio diaphoretico, lapidibus cancrorum, cinnabari &firupo acetositatis citri, rediit calor per totum corpus ad pedes usque, pulsus increbuit, oculi splendorem rutilantem posuerunt &per universum corpus fausto prodiit omine sudor, quem temperatis diaphoreticis &infuso theiformi secundare jussi. Inde magna sequuta symptomatum remissio &aegram in vado constitutam esse, visum quidem, sed quia somnus redire noluit, neque aestus penitus remisit, neque etiam vires restiturae, non sufficientis &omnibus numeris absolutae criseos fuit indicium. Nec vanus fuit metus. Nono enim die, post lenem rigorem ex dorso, novus paroxysmus febrilis incessit, cum magna praecordiorum anxietate, intensiori aestu, inquietudine, spirandi difficultate, ita ut aegra corpus mirum jectigaret &lectum subinde mutaret. Postero die purpura rubra cum alba comparuit &collum totumque pectus obsedit, quae congruis praesidiis excepta. Decimo die languis rursus profluxit aquosus ex utero, in abdomine oborta tormina &per alvum feces liquidae &biliosae, postea etiam sine sensu, secesserunt, &luculenter prodiderunt gravem in intestinis inflammationem eamque sphacelosam, quam praeterea borborygmi in ventre post assumtum potum arguebant.