Latin
OBSERVATIO. III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 362
Unproofread scanNot analysed yet
Secta quidem fuit in principio vena, sed quia inde nullum levamen, vocarunt me. Eratautem aeger, quum advenirem, impat ens quandoque &irrequietus, quandoque somnolentia &torpore obrutus, sitis ingens, alExvus adstricta, calor vehemens, urina tenuis flammea. pensis cunctis, inflammationem ventriculi &pulmonum ac minus faustum eventum sum suspicatus; ideoque ad contemperandum iterum illum inflammatorium aestum pro viribus adhibui praesidia. Clysma scilicet emolliens &relaxans, ex sero lactis, melle ac oleo amygdalarum dulcium, cum momento nitri alvo injicere jussi ad uncias duodecim aliquoties, non tam ad purgandum, quam potius ad humectandas &relaxandas intestinorum tunicas, siquidem clysteres stimulo carentes, aliquoties injecti &diutius retenti, balneum quasi praebent internum. Dein quum pulverulenta aversaretur omnia, emulsionem conficiendam scripsi, ex decocti cornu cervi mensura, amygdalarum dulcium uncia una cum dimidia &seminum quatuor frigidorum majorum ana drachmis duabus, additis aquae cerasorum nigrorum unciis binis totidemque rosarum, matris perlarum, nitri depurati ana drachma, julepi rosarum uncia una. Hanc intra aliquot horas ebibit ac praeterea ptisanam ex hordeo, rasura cornu cervi &scorzonera, tam avide ob urentem sitim ingurgitavit, ut viginti quatuor horarum spatio, vel septem ejus mensuras epotaret, idque per aliquot dies. Dedi etiam quandoque jusculum avenaceum cum aliquot cochlearibus olei amygdalarum duicium. Et exterius thoracem dolentem atque praecordia inungere jussi linimento ex olei amygdalarum dulcium uncia, camphorae drachma &extracti castorei liquidi drachna dimidia. His aestus restinctus septimoque die urina turbata ac nonnihil ad fundum dimisit. Accessit nono die diarrhoea, ut plus quam decies intra diem &noctem dejiceret, cum levibus torminibus in ventre. Successit hic fluxus alvi per quatriduum, ac interea nihil sumsit, quam juscula confortantia carnium cum tantillo vini &macis. Sic felicissime febris soluta, eoque facto, vires redierunt cum sanitate. Epicrisis. Natura valens &robusta, congruis auxiliis adjuta, utique saepe miracula praestat, seu effectus extraordinarios plane.