Latin
OBSERVATIO. III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 363
Unproofread scanNot analysed yet
Quare ego non facile spem abjicere soleo, in perniciosis etiam &inflammatoriis febribus, quando aegri multum sitiunt &copiose ingerunt liquida, sed commoda. In his enim magna vis, febres cum magno ardore junctas, sanandi. Nam fluxiles &dilutos reddunt spissos humores, qui obstructiones vasorum efficiendo, aestum augent liberamque exhalationem, tam in, quam extra corpus intercipiunt. Aridas quoque &nimis rigidas fibras molliendo, febrem efficiunt mitiorem &corpus disponunt ad excretionem. Nihilominus tamen prudenter etiam se gerat artifex in horum benignorum &innocentium remediorum usu, &caveat, ne febrem, quae naturae nedicatricis opus, quo auctiori sanguinis motu obstructiones &stases viscidorum succorum dissolvit, intempestivo refrigerantium potu, nimium deprimat. Nam in febribus minus aestuosis &corporibus phlegmaticis, diluentia liberalius data plus nocent, quam prosunt. Vbi vero aestus fervidus in sanguineo cholericis, &massa sanguinis copia partium sulphurearum referta, largior liquidorum potus, modo ventriculus eum subigere possit, non nocet, sed praestans est medicina. Nisi enim in his nimius calor sistatur, vires brevi exsolvit &lymphaticos humores incrassando ac coagulando, ipsam gangraenam partibus internis inducit. OBSERtized by Dis