Latin
OBSERVATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 368
Unproofread scanNot analysed yet
Notandus etiam vulgaris, admodum tamen perniciosus error practicus, quo primis statim diebus, liberali manu essentias bezoardicas &alexipharmacas porrigere suescunt morborum artifices, ad malignitatem, uti stolide putant, a corde pellendam. Haec enim, si sanguis redundat, aestum inflammatorium magis augent &febrem graviorem ac diuturniorem reddunt, quin, si alvus simul diutius clausa, sanguinem nimium resolvendo, exanthema pariunt. Ego quidem hanc febrem in principio fuisse tertianam arbitror, ob intermissam autem sanguinis missionem &data bezoardica, factam esse continuam ardentem, ac tandem decimo quarto die defervescentem, naturam &genium suum repetiisse. Nam alias continua prima periodo in intermittentem cedere solet, sed heic id tertia demum periodo factum, procul dubio &Medici &aegrotae culpa, quae in ipso etiam morbo vinum Id vero etiam notatu dignum, quod terhabuit in deliciis. tianae paroxysmi non diu durarint, siquidem per priorem morbum jam corpus a pravis succis satis liberatum.