Latin
OBSERVATIO. VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 368-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO. VII. Senex septuagenario major, macilentus, sanguinis missionem nunquam per omnem vitam passus, a morbis etiam gravioribus immunis, nisi quod interdum vere &autumno coryzam &tussim humidam experiretur, Februario mense, quo frequentes erant synochae catarrhales, febre correptus est vehementi, cum pulsu magno, subduro &veloci, adfuit sitis magna &somnus defuit. Medicus consultus marasmum senilem esse putavit, ideoque sanguinem non misit, sed ad sudorem movendum dedit tincturam beroardicam &mixturam simplicem, pro potu suasit decoctum ex sarsaparillae unciis duabus, radicis chinae, scorzonerae, cichorii &liquiritiae ac corticis einnamomi uncia, corticum citri uncia dimidia, &ad fauces aridas mulcendas linctum praebuit ex mucilagine seminis cydoniorum cum sirupo violarum. Sed nihil his profecit ac morbus indies potius exasperatus.