Latin
OBSERVATIO. VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 369
Unproofread scanNot analysed yet
Vndecimo morbi die vocarunt me, qui aegrum offendi viribus penitus exhaustum, miro ardore aestuantem, cum lingua arida, fissa, nigra &facie fere Hippocratica, conquerentem praeterea de ventris torminibus &alvo fluxa. Igitur candide adstantibus illico edixi, inextinguibile esse incendium internum, aegrum moriturum brevi, quod etiam decimo tertio die factum. Epicrisis. Febris haec fuit ardens, ex summo aestu, siti magna, lingua arida somnique defectu cognoscenda satis. Est autem haec senibus plerumque fatalis. Multum tamen differt ab ipso marasmo senili. Hic enim hecticae species, mitiori aestu stipatur, diutius trahitur, nec intra quatuordecim dies necat. Censendus autem merito Medici error, qui praeter sanguinis missionem, statim diluentia &humectantia cum leniter diaphoreticis &nitrosis exhibere debuisset. Sic enim intra paucos dies vasculorum minimorum a lento in senili corpore sanguine, obstructiones, quae inflammationis causa, facili tolli potuissent ratione. Notandum praeterea ex hoc casu, linguam nigram in ardente febre plerumque praesagire inflammationem in partibus internis, quae heic fuit ipsis in intestinis. In senibus enim ardentes non facile transeunt in meLinningum, sed potius in intestinorum inflammationem. guae igitur inspectio his in febribus admodum necessaria, quam etiam Hippocrates, multum commendat, qui Cuac. cop. VII. habet effatum, quod in nostrum apprime quadrat: lingud quae initiis morberum rigidiuscula est, sed in calore manes, laventibus inde diebus exasperatur liuescit &fit hiulca, mortifera. Ac certe calamitosissima est, nigra &virulenta.