Latin
OBSERVATIO V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 385
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO V. Femina quinquaginta &quod excurrit annorum, san- Inflammatis guineo-phlegmatica, corpore spongiosa &animi sic satis se-ventriculi decimo die dati, omiserat ab aliquot annis suetam alias sanguinis missionem, vitam quoque coluerat maxima ex parte sedentariam itbalis. &tamen appetitui largius paullo indulserat. Haec gravius irritata corripiebatur ira &post hanc languorem persentiebat virium cum inappetentia. Post aliquot dies denuo iracundia commovebatur simulque assumebat intrita panis cum cerevisia frigida. Inde mox horror ipsam incessit, insequenti nocte ardor intensus, praecordiorum anxietas, inquietudo &punctorius in stomachi regione dolor, ad dorsum usque excurrens, ructibusque exitum praecludens. Medici morbum colicam esse autumantes, carminativa cum anodynis dederunt. Perseverarunt autem anxietates praecordiorum cum maxima inquietudine per totum morbi decursum, intervenerunt subinde convulsivi quidam motus, cum manuum tremore, aquosus humor in os eructatus, &pulsus antea celer ac fortis, in debilem &inaequalem mutatus. Quarto die neque de aestu, neque etiam de ardore, sed tantum de siti &maxime quod exquisitum frigoris sensum in cordis regione pateretur, conquesta est. Hinc frigidum non appetiit potum, sed calidum semper, maxime infusum thee sorbillavit, ex quo tamen peius semper habuit. Quieta quidem semper jacuit dormire visa, non tamen dormivit, mens sibi constitit, debilitas autem magis magisque increvit, alvus sine clystere dimisit nihil, nec ullum medicamenta exseruerunt effectum. Septimo potius die accessit singultus, nono refrigeratis prius extremis, per aliquot horas sine sensu jacuit, ac demum placide exspiravit. EpiCec (Hoff. Syst. T. IV.) 186 Secr. II. CAP. III. De febre stomachica inflammatoria. Epicrisis. Nullum omnino est dubium, quin morbus hic consederit in ventriculo. Huius quippe nervoso membranacea substantia passa est inflammationem, ex praecedente repetita iracundia &superingesta frigida cerevisia.