Latin
OBSERVATIO V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 386
Unproofread scanNot analysed yet
Et quoniam corpus fuit cacochymicum, succis crassis &impuris plenum, promta in ipso fuit staseos sanguinis genesis. Factam autem esse inflammationem, horror, aestus, anxietas praecordiorum, dolor pungitivus in stomacho, ructus interelusi &accedens demum sinLentius tamen processit &incregultus luculenter arguunt vit inflammatio, ac demum in sphacelum concessit, quem frigoris in praecordiis sensus, summa debilitas, pulsus languidus &singultus prodiderunt. Notandum enim inflammationem lentius, vel celerius progredi, pro corporis differentia &differente causarum vehementia. In sensibilioribus quippe &post venenum citissime fit &citissime decurrit; in phlegmaticis autem, senibus, ex iracundia &refrigeratione lentius serpit &septimo demum, decimo &longius die necat. Nihilominus cita semper opus est ope, eodem modo ac in sphaNeque ea propter dubitandum, celo exterius imminente. quin in nostra etiam, adhibitis tempestive congruis praesidiis, funestus averti potuisset eventus