Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 412
Unproofread scanNot analysed yet
CVRATIO. L p. Quum gravia illa &exitialia pathemata, quae phrenitidi juncta, a meningum inflammatione, ceu causa proxina dependeant; prima utique &princeps medentis esse debet intentio, ut haec in praeservatione arceatur &in curatione removeatur. Hujus autem causa quum sit sanguinis in vasculis meningum alibi stasis, alibi cum dolore, tensione spastica &ardore, celerrima trajectio; ipsa certe sana ratio dictitat: ea remedia, quae effrenem sanguinis impetum ad caput sistunt, ibi congestum derivant, subsistentem expediunt atque discutiunt &meninges spasmo constrictas relaxant, omnium esse, ut ita loqui liceat, indicatissimaJam in phrenitide, &curanda, &praeservanda, principem merito locum obtinet, communi Veterum &recentiorum omnium consensu, sanguinis missio, quam etiam circa affectam partem instituere praecipiunt omnes. Tralliano olim &Arabibus frequens jugularis venae sectio, quae nostris temporibus perperam exolevit. Nam per experientiam in comperto est, hanc in omnibus capitis a sanguine congesto &stagnante oriundis passionibus, aliarum venarum incisioni longe multumque esse anteferendam, eo quod haec vena jugularis externa, SECT. II. Cia. V. De febre phrenetica. terna, cum interna, ex arteriis carotidibus &vertebrasibus cerebri proxime sanguinem derivat atque deducit. Nec difficilis adeo &periculosa, ut vulgo putatur hujus venae incisio, sed constricto tantisper fascia commoda, ut turgeat vena, collo, facili negotio instituenda. Deinceps magni aestimatur a Medicis in hoc &aliis capitis morbis venarum sublingualium sectio. Inprimis Ammannus in paraen.