Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 413
Unproofread scanNot analysed yet
fatetur: ex militibus qui anno MDCLXIV ab expeditione Hungaricae redierunt &in nofocomio morbo Hungarico laborarunt, evasisse omnes, quibus tempestive raninae venae pertusae, quibus non, esse mortuos. Atque ego etiam novi, eandem utisissimam fuisse ad praescindendum imminens in febribus acutis delirium, quinto, vel sexto die, sana adhuc mente, institutam. Sed difficulter admodum perficitur, si delirium jam adest, ac praeterea ex foramine nimis amplo, ob sanguinis ad aaput impetum, haemorrhagia metuenda funesta, ex justo minori parum sanguinis fluit, &dato ibi spatio, fluxus potius ad cerebrum allicitur. Alii commendant venae frontalis, constricto prius collo incilionem, eademque potissimum Trallianus se magna phrenitide correptum sanasse, testatur. Nonnulli praeferunt arteriotomiam in temporibus, quos inter est Panarolus, qui pentec. I. obf. XIX. pag. 18. testis est: se se arteriotomiam in phrenitide magna cum felicitate expertum, ut ipsa vexati statim resipuerint. Caelius Aurelianus scarificationem in toto capite prius raso in usu habuit. Longe magis tamen probandus Aegyptiorum mos nares scarisicandi, cujus vices, deficiente commodo instrumento supplet experimentum, quo culmo straminis, aut bacillo exili acuto, in nares validius truso, sanguinis proritatur stillicidium, quod ego quidem cum praesentaneo commodo aliquoties factum esse vidi. Et hi in confini affectae parte mittendi sanguinem modi, tam in phrenitide idiopathica, quam symptomatica locum inveniunt. Sed quando ex lochiis nec non mensibus retentis, aut suppressis, malum hoc metuendum, cito in pede vena aperienda &sanguis largius exantlandus. Neque minus, si ex viti ito, aut intercepto haemorrhoidalis fluxus successu, delirium imminet, optimum levamen ex apertione venarum haemorrhoidalium, per appositionem hirudinum, exspectandum. §. III. Post sanguinis evacuationem alvus ducenda, qua adstricta, ad supernas partes, &qua soluta, ad infernas, humorum convertitur affluxus. Scite autem Hippocrates lib. III. de morb. §. IX.