Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 415
Unproofread scanNot analysed yet
largius bibentur, eo plus efficaciae in diluendis humoribus, relaxandis constrictis tubulis, expediendis obstructionibus &extinguendo aestu praestabunt. Ex medicamentis autem mixtura diaphoretica &discutiens, capite antecedente descripta, uti in omnibus inflammationibus, sic etiam phrenitide, effectum exferit longe saluberrimum. Inter externa quae caput ab humorum affluxu liberant Externa aconnumeranda pediluvia, vel involutiones pedum in lintea surpanda. humida calefacta, &quae omnium optima, balnea aquae dulcis temperata. Horum insignem utilitatem quotidiana uberius confirmat experientia &locuples inprimis testis est Tralliunus, qui lib. I. ita disserit: lavare eos &perungere convenit, quibus jam vacuatio facta est &quantitas totum corpus non offendit, verum siccitas &vigiliae plurimae urgent. Etsi febricitet aeger, nihil nocebit ei si ita lavetur, praecipue etiam, cum balneum tepidum adhibitum fuerit, ut neque aer sit igneus, neque solium nimis calidum. Qui autem febris metu eos non lavant, maxime offendunt. Nam aegri vigiliis magis torquentur balnet abstinentia, adhuc magis etiam animo turbantur. Lavandi igitur sunt, quemadmodum comprehensum est. Sic. enim balneo utentes, ad bonam temperiem revertuntur, &inposterum delirio &affectu febrem accendente, liberantur. Dein Veteres, ac inter hos potissimum Trallianus &Aretaeus, post sanguinis &alvi vacuationem, caput oxyrrhodino, ex aceto rofaceo composito fovebant, ne, uti loquuntur, caput liberalius attraheret humores iisdemque repleretur. Nec male. Interim nos summo cum fructu, in omni delirio, caput totum rasum fovere suasimus, temperate hoc epithemate: recipe aceti rosacei uncias duas, spiritus rosarum, in quo decem grana camphorae soluta, drachmas duas, nitri puri scrupulos duos, olei ligni Rhodii guttas XX. M. D.