Latin
CAVTELAE ET OBSERVATIONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 416
Unproofread scanNot analysed yet
CAVTELAE ET OBSERVATIONES CLINICAE. Quam modo tradidimus phrenitidis medicationem, tam in symptomatica, quam idiopathica, &praesertim illa inveterata, quae in maniacum affectum transire videtur, quam maxime esse accommodatam, expertus scribo, nec quicquam praeterea vix potest excogitari, sed opuis est, ut aliquamdiu horum usui insistatur. Quae autem in regimine phreneticorum servanda, egregie tradit saepe laudatus Trallianus lib. I. pag. 50. sic praecipiens: considerari debet etiam habitatio, in qua degit aeger, ut aerem nec admodum crassum, neque humidum frigidumque, aut nimis calidum habeat, ne capiti meatuum densatio, aut repletio superveniat, sed temperatus existat, quo animalis spiritus temperie ipsius refocilletur ac relaxetur. Sit autem magis lucidus, quam tenebrosus, ut aeger per hujus sensum ad consuetorum perceptionem ac censcientiam perveniat. Quare &amici nonnulli admodum familiares ei assistant, ut etiam increpantes ipsum propter ea, quae facit, revereatur. Neque vero domesticus, aut cognatus, cujus causa aliquando tristetur, aut cui irascatur, ingredi debet, quippe hoc irritare aegros &commovere solet: &ut valde perturbentur, manifestam praebet occasionem. Sed nec amici frequentes &copiosi ad eum ingrediantur, quippe urbam ei tantum excitant, praeterea aerem quoque crassum efficiunt, frigidos emittentes spiritus. Jam non violenter movendus est, sed leniter, ne in lecto propter mbecillitatem concutiatur. Hoc enim, si quid aliud, aegrum irritat &somnum impedit, ii vero, qui adsunt, omnia ipsius imembra citra violentiam teneant, leniterque perfricent, &praesertim inferiora: atque tunc magis, ubi convulsiones aegro oborigit. oboriuntur, artus vinculis excipiantur. Quippe hoc materiam ad inferna provocat, praeterea convalsiones lenit. Satius autem est, inferiora quoque, ubi perfricata fuerint, fov re atque sic deligare, ut materia, quae fotu simul &fricatione accita fuerit, ad ima potius derivere possit. II. De venaesectione tamen, haec adhuc tenenda: quod si, De sanguiut saepissime fit, phrenitici eam admittere prorsus renuunt, guinis missego nil praesentius &factu facilius novi, quam ut ex impro -one tenenda.