Latin
CAVTELAE ET OBSERVATIONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 435
Unproofread scanNot analysed yet
CAVTELAE ET OBSERVATIONES CLINICAE. Potissimum curationis momentum situm est in sangui-Cautelae cirnis missione, de qua perite Aretaeus lib. I. pag. 180. monet: ca venaesectionem. nullae morae atque dilationis in pleuriticis, quin protinus valenti remedio succurramus, datur occasio, quo primo praecipue die vena secanda est cubiti, &quum mediocriter effluxerit, recreandus hamo, interjecto temporis spatio, iterum detrahi potest, si bene habeat, sin minus, postridie. Haec quiope non tantum in juvenili aetate utilissima, sed &senili, quia haec plus sanguine abundat, quam alia, magisque crassum ac tenacem in venis alit, qui inflammationes fac t profundiores aegre discutiendas, eaque propter hac in aetate etiam, si vires patiuntur, venae sectio potest reperi. Inprimis curandum, ut pro viribus &quantitate sanguinis, nec nimium, nec parcius extrahatur. Quod si enim justo plus emittitur, non modo expectoratio inhibetur, sed &stasis sanguinis dissolvenda obfirmatur magis, vel plane in sphacelum transit. Si autem minus quam par est evocatur, parum juvat, sanguis nacto spatio impetuosius affluit &stagnatio cum inflammatione increscit. Deinceps curandum quam maxime in his pnevmonicis febribus, ut alvus aperta &intestina a spasmis libera maneSuadet id jam Trallianus l. c. nec non Hippocrates lib. ant. III. de morb. §. 17. alvum, inquiens, in primis quatuor aut quinque diebiis subducere oportet, &hoc paullo amplius quo febres obtusiores sint &dolores leviores.