Latin
CAVTELAE ET OBSERVATIONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 436
Unproofread scanNot analysed yet
Nos quidem commendamus hunc in finem clysteres emollientes &paregoricos, domesticos, cum oleo amygdalarum dulcium, quibus &alvus referatur &strictura intestinorum spastica laxatur. Recte etiam Aretaeus l. c. praecipit: medelam inferioribus partibus adhibendam negligere non oportet, viris quidem in enum, oleum rutac um, multeribus in uterum, infundendum est. Quod exprimentum etiam locum habere potest, si intestina crassa spasmis constricta, vel spasmodica uterina passio mulieres detinet. III. Trallianus lib. VI. pag. 269. majorem in modum in ejusmodi inflammatoris affectibus commendat, &quidem merito, potus aquoso mulsos. Commendat quoque &laudat cremorem ptisanae, bene decoctum, largiter sumtum, cum amygdalis incoctum, neque desinas, ait, tepidam adhibere, dum cibus &aliae potiones exhibentur, &addit, nullum aliud auxilium pleuriticis ita accommodatum invenies, etiamsi febris adfuerit vehemens. Ptisanam suam semper etiam laudat Hippocrates. Et certe humida tepide sumta, omnibus praeferenda esse, expertus scribo. Ad humores vero diluendos, nil utilius decocto avenaceo, vel hordeaceo, addita decenti quantitate mellis Prussici, nec non sero lactis dulci. Et quo plus humidi, praesertim si corpus valde sudat, assumitur, eo salubrius est. Vti in omnifebre inflammatoria, sic maxime pnevmonica, abstinenduma regimine nimis calido, quoad lectum &conSEer. II. CAn. VI. De febribus pneomonicis. conclave, potu etiam nimis calido. Cavendum vero etiam vicissim a refrigeratione &potu frigido. In medicatione exulent omnia fortiter urinam, sudorem, nec non alvum moventia, ne lymphatici tenues humores, quorum beneficio stasis dissolvenda, aliorsum trahantur. Nam de alvina excretione perite jam monet. Hippecrates lib. III. de morb. multus humor si infra secedit a quinta die mortem inducit.