Latin
OBSERVATIO III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 444
Unproofread scanNot analysed yet
Demum nulla inflammatio tam facile &crebro redit, quam pleuritica &peripnevmonica, nec non ipsa pleuritis spuria, certis praesertim temporibus. Haec enim rhevmatismi genus, quod ad aeris vitia facile incidit. Et ubi semel vel iterum pars quaedam per ipsum morbum debilitata &pristino robore privata, structura quoque viarum &canaliculorum vitiata, accedentibus aliis causis, aequabilem &naturalem sanguinis motum turbantibus, perquam facile praeternaturales humorum stagnationes in minimis vasculis accidere possunt.