Latin
OBSERVATIO. IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 444-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO. IV. Illustrissimus Consiliarius, robustus &habitior, bene appetens &duro victui a longo tempore assuetus, interdum cum cuphoria haemorrhoidalem fluxum passus, mense Januario, coelo algidissimo, ex abdominis refrigeratione &esu leguminosorum, colicam incurrit, per diem &noctem graviter affligentem. Quum vero Medicus alvum clausam clystere non molliret, sed potionem carminativam cum calidioribus essentiis propinaret, tertio die accessit ingens respirationis angustia, cum febre, inquietudine &tensivo ac pungente dolore, a pectore ad dorsum usque excurrente. Secabatur igitur vena in brachio, ac non ita multo post decoctum mannatum cum aliquot tartari emetici granis porrigebatur. Inde quidem &intestina &stomachus depleta largiter, sed anxietas &spirandi difficultas facta major. Exhibitae postea mixturae pectorales resolventes, sexto die iterum vena pertusa &septimo denuo datum infusum mannatum. Omnia autem incassum, ut potius morbus inde ingravesceret. Exterius tum admotae thoraci species carminativae &pectorales, cum aqua calcis vivae in cataplasmatis formam coctae, pariter Tandem potandas suasit Medicus Tonnsteipariter frustra. nenses acidulas, quas aeger avide per biduum frigide ingessit, donec undecimo morbi die, suffocatione &syncope superveniente, periret. Epicrisis. Saepius observavi, ex solo dolore colico praecedente, qui clysteribus &aliis congruis facile folvi potuisset, ortam fuisse peripnevmoniam, in robustis &crasso sanguine plenis, praesertim senibus.